Latin
OBSERVATIO VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 320
Unproofread scanNot analysed yet
Et postremo, dolor secundum ureterum tractum successive protenditur: id quod in intestinorum non observatur doloribus. Longe vero facilius est in iis qui semel vel bis dolore ex calculo laborarunt, notas eius characteristicas discernere XII. In theoria vero dolorum intestinalium id maxime Causa efficicient in alia attendendum venit, quod horum causa, a qua oriuntur, parte ac do. longe aliam sedem fixam habeat, quam ubi eorum exaleute haeret. cerbatio percipitur. Ita nunquam fit inflatio intestini, nisi in alia parte vel tractu, cuiusdam intestini strictura spastica, angustia vel etiam obstructio ab excrementis aut alio humore tenaci praecedat vel coniuncta sit: siquidem flatus in intestinorum canale, propter calorem &humorem aqueum semper praesentem, nunquam desunt, sed nullam creant molestiam, quia liberum habent spatium &aequaliter se expandere possunt; simulac vero obice posito, non possunt transmitti, &intercipiuntur, sed in certo loco coacervantur, occluduntur &quasi incarcerantur, tunc magna vi expansiva agunt in intestinorum tunicas, eas supra modum distendendo &distrahendo. §. XIII. Quid fiat, fi Quandocunque in tenuioris intestini quadam parte, tenuia spassicut in hernia scrotali, vel etiam a vermibus aut fecibus mo afficianinduratis evenit, spasmus, occlusio vel nimia coarctatio tur producitur, vel etiam quando in principio coli in dextro latere excrementorum copia stagnat, nec loco movetur, ingens 320 Secr. II. CAB. V. De intestinorum doloribus. ingens &acerbe dolorifica abdominis inflatio, supra, infra umbilicum &in medio eius, oritur. §. XIV.