# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 322

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, OBSERVATIO VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/322
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/322

§. XIX. Pueris valde familiaris & frequens est colica, quae in pueris fit a vermibus si convoluti in intestino ileo haerent, cui saepe febris continua & syncope, ventrisque lancinatio ac si terebra perforetur, iungitur. Qualia exempla, apud TACVT. LVSITANVM Prax. admir. Lib. II. obs. 32. & HILDANVM cent. I. obs. 57. legi atque conferri possunt. Neque puerperae ab immanibus abdominis doloriin puerperis. bus immunes degunt, praesertim quando lochiorum fluxus deficit, & post partum abdomen non decenter ligatur, vel partium ventris accedit refrigeratio. XXI. Frequentissimum etiam hypochondriacorum symHypochondriacos saepe ptoma est atrox colicus dolor, isque maxime occupat lavexat. tera, & vel in dextro hypochondrio infra sub osse ilii, ubi principium coli flatibus & stercoribus infarctum est, vel sub hepate in flexura quam colon facit flatibus vel scybalis distenta, maxime omnium vero in finistro hypochondrio sub diaphragmate & liene, ob maximam coli flexuram, tensivus consistit, cum alvi obstipatione, urinae difficultate, anxietate, angustia, interna inquietudine viriumque Nam, quia in sic dicto hypochondeiectione iunctus. driaco morbo valde laesus & vitiatus est intestinorum peristalticus motus, nec flatus, nec stercora versus inferiora rite moventur & descendunt; hinc in flexuris maxime intestinorum, ubi diminuta est vis motrix contractilis & elastica, illa morantur, stagnant, & graves ac dolorificas eiusmodi distensiones pariunt. §. XXII. Scer. II. Car. V. De intestinorum doloribus. 323 §. XXII. Alia adhuc ratio & natura est eorum dolorum inColica spasmodica a setestina torquentium, qui fiunt a materia intra tunicas inte ro acri instinales haerente, sero videlicet impuro & acri.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
