Latin
323.9 to 323.10
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 323.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Neque iis qui in artis exercitio frequen tius versantur, obscurum esse poterit, post intermittentes, tertianam, quartanam, perperam curatas, prava praesertim diaeta accedente, saevissima subinde in abdomine secuta fuisse tormenta: testante illud BINNINGERO cent. III. obs. 34. cent. I. obs. 41. it. lib. IV. obs 8. &9. quibus submovendis non tam facilis conceditur locus; siquidem in modo memoratis morbis ingentem labem &vitium iam contraxit intestinorum canalis, eiusque functio, quae maxima ex parte, a convenienti, ordinata &successiva constrictione &dilatatione, sive peristaltica motione dependet, adeo laesa ac labefactata est, ut dein multo facilius vitiosorum humorum colluvies ibi consistere, &causam eiusmodi &aliorum pravorum affectuum possit subministrare. §. XXVII. Porro colica spasmodica, frequens imo assiduum Symptomafere aliorum affectuum &dolorum esse solet symptoma: tica, a calsic culo renali. 126 Sacr. II. CAP. V. De intestinorum doloribus.