# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 323.9-10

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, 323.9 to 323.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/323.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/323.9

Neque iis qui in artis exercitio frequen tius versantur, obscurum esse poterit, post intermittentes, tertianam, quartanam, perperam curatas, prava praesertim diaeta accedente, saevissima subinde in abdomine secuta fuisse tormenta: testante illud BINNINGERO cent. III. obs. 34. cent. I. obs. 41. it. lib. IV. obs 8. & 9. quibus submovendis non tam facilis conceditur locus; siquidem in modo memoratis morbis ingentem labem & vitium iam contraxit intestinorum canalis, eiusque functio, quae maxima ex parte, a convenienti, ordinata & successiva constrictione & dilatatione, sive peristaltica motione dependet, adeo laesa ac labefactata est, ut dein multo facilius vitiosorum humorum colluvies ibi consistere, & causam eiusmodi & aliorum pravorum affectuum possit subministrare. §. XXVII. Porro colica spasmodica, frequens imo assiduum Symptomafere aliorum affectuum & dolorum esse solet symptoma: tica, a calsic culo renali. 126 Sacr. II. CAP. V. De intestinorum doloribus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
