# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 325

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, OBSERVATIO VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/325
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/325

Horum post mortem demum fuit inventa causa, quae in eo constitit, quod in quadam parte intestinum fortiter angustatum, constrictum, scirrhosum vel callosum fuerit deprehensum: quare in totum motus intestinorum aequalis destruitur. Ita KERCKRINGIVS Spicileg. Anatom. Obs. 50. in puero tormemis intestinorum qui obierat, cuncta flatu distenta, pylorum vero adeo exiguo foramine pervium vidit, ut fatum vix transmitteret; duodeni vero atque recti parietes subsidentes, conglutinatos & quasi filo constrictos, ut nullus flatus ea perrumpere potuerit, invenit. Scirrhum coli HDLLERIVS da morb. intarn. Lib. I. cap. 41. & RHODIVSodmt. II. obs. v4, describunt. A callo quoque in intestinis colicam produdam BENIVENIVS conspexit? vid. Libr. V. de abdit. cap. 30. & 34. Intestinorum vero coalitum post dysenteriam RHODIVS cent. II. obs 77. i1. 82. annotavit; de qua re BARTHOLINVS cent. VI. aus38 & abs. 2. it. M. N. C. 40. 1672. conferri possunt. Angustati quoque intestini & cartilagine obducti meminit BALLONIVS epidem. Lib. l. p. 58. Praeterea, de angustia intestinorum, perdocta dissertatio Cari WALIHERI Lipsi348. SCAR. II. CaP. V. De intestinorum doloribus. Lipsiensium Prof. lectu dignissima est. Saepius quoque in sectionibus cadaverum colica spasmodica demortuorum implicatio omenti observatur, manifesto documento, vigere etiam in hoc motum quendam spasticum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
