# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 333

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, §. XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/333
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/333

Quando ex vermibus intestinorum dolor in iunioribus oboritur, ad dolorem sopiendum primo decoctum ex emollientibus & paregoricis, floribus videlicet sambuci, chamomillae vulgaris, meliloti, verbasci, semine foenu graeci, anethi, anisi, croco, & lacte paratum, vel vesicae suillae inclusum, vel linteis exceptum abdomini applicari potest. Dein clysteres ex iisdem speciebus in usum frequentiorem ducendi sunt, qui etiam ex lacte recenter mulcto parandi. Interne vero tinctura rhabarbari & tanaceti, quae herba vere specificum est anthelminticum, alvus sollicitanda, & quandoque aquae cum mercurio vivo coctae usus est interpolandus. Non raro contingit, ut hac ratione vermium glomera, quae intestina obsesserant & angustarant, eiiciantur, sedatis & placatis mox omnibus symptomatibus & gravissimis abdominis tormentis. IX. Neque praetereundus est acerrimus ille & prope intolerabilis dolor, qui intestini recti tunicae nerveae exquisitissimae sensationis subinde insidet & universi fere corporis partes in consensum trahit, a sanguine haemorrhoidali minima vascula obsidente ortum ducens, coecarum haemorrhoidum nomine notus: is enim peculiare curationis genus expostulat. Venam tunc ego non in pede, sed in brachio secari praecipio, ad meliorem sanguinis a partibus inferioribus ad superiores derivationem. Exterius vero duo remedia expertissimae virtutis deprehendi, quorum alterum est linimentum, quod ex drachmis tribus spermatis ceti, olei hyosciami drachma, camphorae granis VI. & croci granis X. constat, quo calide inungi tumores debent; alterum est epithema, quod ex aqua calcis vivae, cum aqua rosarum & florum sambuci temperata, saturni sacharo & spiritu vini camphorato compositum, linteis tepide applicandum. 334 Secr. II. Cap. V. De intestinorum doloribus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
