# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 334

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, §. XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/334
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/334

J In immani illa colica sic dicta saturnina vere convulsivo-spasmodica, quae metallurgos afflictim & immaniter excruciare solet, non invenitur praestantius praeservativum, quam mane sumtum iusculum pingue: in ipsa vero cura clysteres mere oleosi item oleum amygdalarum dulcium in copia haustum, cum vel sine decocto mannato, omne exhauriunt punctum. Ad paresin vero sanandam balnea aquae dulcis, & post eorum usum, inunctio spinae dorsi & abdominis cum linimento, quod habet axungiam humanam, oleum nucistae expressum, hyosciami, crocum & oleum rosmarini, vix datur praesentius & certius auxilium.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
