Latin
CAVTELAE ET OBSERVATIONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 336
Unproofread scanNot analysed yet
VIII. Si atrox intestinorum dolor, certo temporis spatio recurrit; quod pluries mensibus Martio &Octobri contingit, flante &saeviente maxime Borea vento, probabile est eius causam sanguinem intra intestinorum tunica congestum esse, quia sub tali tempestate ob regurgitantem sanguinem, eius in sedis venis fit accumulatio. Qua de causa venae sectio in pede, ad haemorrhoidum fluxum, si natura eius fuerit assueta, promovendum, praeservationis gratia, commodissime instituitur. Sin vero quis criticae huius sanguinis excretionis fuerit expers, consultius ego semper deprehendi, brachii venam secare, quo sanguis a partibus inferioribus derivetur ad superiores, cum, si non invenit exitum per haemorrhoides, maior, per crebras sectiones in pede administratas, ad partes inferiores fiat impetus atque affluxus. IX. Hypochondriaci &haemorrhoidarii flatulentiis ac ventriculi &intestinorum doloribus perpetuo fere exercentur. Si itaque malum inveteratum neque domesticis, neque e pharmacia petitis obtemperare vult remediis; ego iane nec praesentius nec efficacius, nisi in thermarum Carolinarum, vel aquarum mineralium temperatarum ut Selteranarum, imo Embsensium, convenienti interno &Toeplicensium externo per balnea usu, unquam deprehendi auxilium; praeprimis, si decente &sat frequenti motu &exercitio corporis secundetur, diaetae quoque selectae habeatur ratio.