# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 337-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, METHODVS PRAESERVATORIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/337-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/337-2

METHODVS PRAESERVATORIA. Qui intestinorum & imi ventris doloribus frequenter recurrentibus infestantur; quod ego haud raro in arthriticis, nephriticis, item hypochondriacis & haemoriis ante omnia exquisita diaeta & rhoidariis animadverti; accurato vitae regimine subveniendum est. Id quod in eo maxima ex parte consistit, ut primum sedulo & omni studio, quascunque occasiones ad nocentissimas animi perturbationes, ut terrorem, iram & tristitiam, fugiant: nihil enim reperitur, quod generi nervoso adeo infensum, & morbos in eo desidentes tam confestim resuscitare magis idoneum est, quam vehementior animi commotio. Dein frigus Boreale, cuius ea est natura ac conditio, ut nervosi generis morbos revocandi & exacerbandi maximam vim habeat, omni modo vitetur, & regio lumbaris, praecordialis (Hessm. Syst. T. IV. p. II.) ize 338 Secr. II. CAP. V. De intestinorum doloribus. lis & pedes quoque ab eo diligentius defendantur. Tum prospiciendum est, ne legumina & inter haec maxime pisa, fabae, brassica, caro pinguis vervecina, & frigidus praecipue huic superingestus potus, admittantur. Denique, ut corpus non diu otiosum maneat, sed frequentius exerceatur. Optime enim TRALLIANVS & etiam rectissime libr. X.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
