# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 338-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, ENARRATIONES MORBORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/338-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/338-2

ENARRATIONES MORBORVM. OBSERVATIO I. Femina nobilioris conditionis erat, quae quinquagesimum & ultra jam annum attigerat, staturae mediocris sanguine & succis plena. Per duos jam annos menstrualis SECT. II. Car. V. De intestinorum doloribus. 330 lis silebat purgatio; ceterum sana & vegeta. Vehementi afficitur ira, & elapsis aliquot horis, ob infortunium quod ipsi nunciatur, summo & panico terrore atque tremore animus & corpus percelluntur. Nox erat inquieta. Sequenti confestim die regionem lumbarem & ingens frigoris sensus & dolor tensivus tam acerbus corripit, ut in erecta statura corpus aegerrime retinere potuerit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
