# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 340

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, ENARRATIONES MORBORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/340
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/340

Alvus paruit clysteribus: sed permanserunt dicta symptomata. Memorabile fuit, quod alternatim abdomen mirifice fuerit inflatum cum tensivo dolore, adco ut tactum manus ferre nequiverit. Alio tempore summa fuit umbilici retractio cum spasmodica ventris strictura. Urinae difficultas permansit: dolor vero in dörso & hypochondrio dextro, ubi prima lumbaris vertebra est, incipiebat. Haec symptomata & meum & cognatorum animum tenuerunt dubium atque suspensum, num morbus ex calculo renali provenerit, an colica convulsiva hysterica sit? qua tamen nunquam fuit correpta. Die quae erat ab invasione septima, mixturam praescripsi sequentem in modum Rec. tincturae antimonii acris, liquoris anodyni mineralis, utriusque unciam dimidiam, spiritus tartari drachmas duas, essentiae anodynae gr. XII. M. Singulis tribus horis sumsit triginta guttas cum aqua florum chamomillae vulgaris, flor. sambuci & cerasorum nigrorum. Et inde obortus ingens per totum corpus sudor, durans per totam noctem, ut lintea madefacta nimis mutare conveniens visum fuerit: aegra ceterum insignissimum levamen percipiente. Pulsus a naturali vix deflectere coepit. Appetitus rediit & somnus; non tamen cedebat dolor in dorso. Vrina secedebat naturalis coloris, sed sine ulla arena vel crasso sedimento. Pilulae datae polychrestae, interposito sale digestivo: & alvus etiam respondit; ubi multa foetida & putrida egesta fuerunt. Et ita sensim collectis viribus, adsistente Divina benedictione, aegra cum atroci hoc morbo rediit in gratiam. lis. Epicrisis. Sicr. II. Car. V. De isttestinorûm doloribus. 841 Epicrisis. Hic affectus rectissime colicae, convulsivae titulum meretur, quae a bile per iram copiosius in intestinum duodenum, cujus situs ad dorsum reflectitur, quod primam causam ipsius morbi sustentabat, effusa ortum duxit-Unde cardialgicae anxietates, vomitiones & angustia sequebantur Quia i C1i.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
