Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 341
Unproofread scanNot analysed yet
2 vero a vehementia terroris, mox iram subsequentis, sanguis ab exterioribus ad interiora maxime ad mesenterium ipsaque intestina fuit repressus &compulsus, flatulenta illa &spasmodica intestinorum affectio est secuta. Fixus ille in dorso, dolor, nostra sententia, ramo mesenterico nervi intercostalis maioris, qui, ut notum ex anatonicis est, una cum ramo mesenterico arterioso ipsum duodenum supergreditur, ab hujus inflatione &copia sanguinis, distento &compresso debetur. Neque vero hic gravior dolor &spasmus tantum, in intestmorum volumine sedem habuit, sed &peritoneum, ipsius abdominis musculos &lineam albam, ob plexum mesentericum &intercostales nervos partibus his communes, in consensum traxit: qua causa retractionem umbilici &abdominis ducendam esse arbitror. Sanguinis mistionem in tali statu plethorico, ubi tanta est spasmorum iuncta atrocia, ad arcendam inflammationem, quae, nisi sanguine vel sponte vel arte evacuato, promtè sequitur, perutilem imo necessariam judicavi: suadente id ipsum HIPPOCRATE in coac. Sect. III. dolores ubi inquit, in lumbis sanguinis fluxionem inducunt, &somae distorsionem ac spirundi difficultatem sanguinis fluxio s Ivit. Praeter alia &hoc videtur notatu dignum, quod hic dolor typum febrilem servaverit, horrore &terrore incoeperit, &sudore septimo die sublatus fuerit, ut adeo recte dolor intestinorum spasmodicus acutae indolis nuncupari queat. OESERV. II.