# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 342

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, OBSERVATIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/342
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/342

OBSERVATIO II. Trlennium est, & quod excurrit, cum vir honestae conditionis, mediocris staturae & strictioris corporis habitus, vitaeque sedentariae & lucubrationibus addictissimus, doloribus in dorso & abdomine cum inappetentia & virium collapsu torqueretur. Quorum causam Medicus in molimina haemorrhoidalia rejiciens, ad hunc fluxum movendum varia praescribebat remedia; sed nihil sanguinis, multum autem tenacis & albidae materiae, per alvum, alternis vicibus fecedebat. Iter cum susciperet Berolinum, exquisitos & pungitivos in dextro hypochondrio sub inguine, alvo simul valde adstricta, patiebatur dolores; quos protuberans tandem tumor excepit, qui procedente tempore ex inguine in ipsum scrotum descendebat, multum aegro molestiarum facessens. Consuluit celebrem in eadem urbe Medicum, qui pilulis suis & aliis adhibitis medicaminibus, id quidem effecit, ut semel sanguis per anum cum aegri quodam levamine erumperet. At vero fluxus hie, quum per annum restitasset, nullo medicamento revocari potuit: sed dolores truculenti, quamvis per venam pedis sanguis eductus fuerit, repetebant, & immaniter abdomen cruciabant; ingravescentes quando e lectò surgebat & leniter obambulabat, vel aurae frigidiori se exponebat. Acutus in regione umbilici constitit dolor, & permolesta, quasi ingentis globi ibi haerentis & prementis sensatio, quae tam graviter saepe torquebat, ut aeger corpus in erecto situ vix servare sed incurvare debuerit, lamentabili saepius voce doloris exprimens saevitiam: nam tum prolapsum intestinum cum dolore lancinatorio & ardente valde distendebatur, atque in hypochondriis, dorso & femoribus tam dolorificae rosiones & stricturae urgebant, ut rigidum & contractum corpus aeger plane è loco dimovere non potuerit. Alvus firmiter erat occlusa, ut nec flatibus SECT. II. CAp. V. De intessinorum doloribus. tibus exitum concederet, nec clysterem intromitteret. Accessio doloris ab hora octava matutina fuit, qui ad meridem duravit, vomituque desivit; atque ingenti virium languore, abdominis ad tactum increscente dolore, nausea, ciborum inappetentia, sudore nocturno, tussi sicca, praecordiorum annietate, marcore, urinae suppressione comitatus aegrum mire maceravit. Misit ad me historiam; morbi.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
