# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 343

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, OBSERVATIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/343
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/343

Suasi, ad levandum malum, pulveris antispasmodici usum, qui ex lapidibus cancrorum, nitro, cinnabari, & castoreo erat compolitus, item liquorem anodynum cum refracta dosi spiritus bezoardici Bussii remixtum, nec non elixir viscerale inter cibos assumendum: balneum etiam aquae dulcis & hirudinum ad anum applicationem, atque ut, loco cerevisiae, aquam Selteranam cum pauxillo vini vel ptisanam biberet, & alvum clystere oleoso & emolliente apertam servaret, ordinavi. Proimo autem vere, meo ex consilio, thermas Carolinas adiit; & absoluta cum iis cura, balneo Toeplicensi, optimo & sperato cum successu ac levamine, usus est, Epicrisis. Dolores intestinorum spasmodici & flatulenti, si chronici sunt, plerumque originem suam sanguini intra tunicas intestinales nimium congesto & stagnanti, ob impeditiorem per mesenterium & hepar circuitum, sub vit ad otium & quietem composita, debent, Neque hi corpus facile deserunt, nisi natura sponte sanguinem per sedis venas emittat, si videlicet naturalis quaedam ad hunc fluxum adsit dispositio; qua deficiente nil perniciosius est, ac sanguinem commoventibus, aloëticis praesertim, & pilulis balsamicis, cujuscunque etiam fuerint generis vel Auctoris, ad hunc fluxum naturam cogere velle. Tantum enim abest, ut symptomata inde remittant, quin potius a commoto & ebulliente inter tunicas nerveas stagnante 344 Secr. II. CAP. V. De intestinorum doloribus! gnante sanguine, spasmi & dolores exacerbentur, cum tanta saepius vehementia, ut etiam nervus mesentericus magnus intercostalis & omnes partes ad quas illę ramos suos dispergit, peritoneum quoque & musculi abdominis cum intestinis in consensum rapiantur: atqui exinde herniam inguinalem & postea scrotalem fuisse subsecutam aliquoties notavi; quemadmodum similem effectum a validissime operantibus drasticis & emeticis enatum vidi.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
