# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 344-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, OBSERVATIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/344-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/344-2

OBSERVATIO III. Quadraginta abhinc circiter annis, cum officio Physici Mindae fungerer, vir honoratior annorum XL, cholericae & in iram valde proclivis naturae, ingenii vero acuti & vividi, cibos infumatos & salitos in delitiis habebat, & liberaliter quoque vino & spiritu vini utebatur. Hyeme, sub aura valde algida, ex itinere domum reversus, de dolore lumbari, acerbis ventris torminibus, alvo dura & constricta, quae trium clysterum injectionem elusit, conquerebatur. Aderat calor praeternaturalis, summa sitis & vigilia.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
