# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 344

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, OBSERVATIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/344
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/344

Tunc vero semper deterior fit aegrotantium ejusmodi conditio: nam ubi labem notabilem vel vitium quoddam intestinum vel tantum pars ejus contraxit, sicut in herniis contingit, colica non modo affectos, sed hypochondriacos quoque gravissime luere perpetuum fere est; excrementa quippe in ejusmodi tumore intestinali quam facile congeruntur & sistuntur, atque ita totum motus peristaltici adeo necessarium negotium perturbatur. Per remedia diaetetica & accuratum vitae regimen, moderationem animi affectuum, sanguinis decentem per venas evacuationem, aquarum mineralium quae temperie gaudent tam externum quam internum usum, melius & citius, quam per multa medicamina nervina, calefacientia & purgantia ad desideratam sanitatem aegrotantes perveniunt: sicut ego quoque in ejusmodi morbis abstinentiam ab omni cerevisia, & potum quo puriorem & simpliciorem eo praestantiorem commendo.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
