# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 346

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, OBSERVATIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/346
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/346

Pro potu aquam simplicem commendavi, cui panis calidus recenter ex furno extractus injiciebatur. Ita a recursu hujus mali plenarie fuit vindicatus. Epicrisis. Ex hac morbi historia & curatione paulo pensiculatius considerata evidenter apparet, primo, sub omni graviori dolore in parte quadam nervosa suscitate, universum nervorum systema in consensum rapi & atrocia in variis partibus induci posse pathemata. Dein quoque ingens illa capitis membranarum cum ventriculo & intestinis consensio, ex ea evincitur; cum capiti ceu parti a dolore valde remoto exterius tantum applicatum sedativum remedium, in dissitis partibus graviter affectis, vim suam & efficaciam exeruerit. Sicut vero omnes affectus nervosi generis, ita etiam intestinorum & ventriculi dolores; facile ex neglecto vitae regimine, inque primis per affectus animi immoderatos, per frigus & ventum Borealem exterioribus improvide admissum, nec non cibum & potum minus convenientem, recidivant: id quod facillime, in cholerici & ad iram proclivis temperamenti corporibus evenit; quibus aquae frigidae potus vino multo est convenientior: docente id ipsum GALENO Libr. X. methad. cap. VII. De cujus etiam salutari usu AMAT. LVSITANVS testatur, se atrocem intestinorum dolorem, aquae frigidae exhibibitione, subito & intantamenti instar sustulisse.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
