Latin
OBSIRV. IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 348
Unproofread scanNot analysed yet
Nam ex mensium, in feminis, in viris, haemorrhoidum suppresso fluxu, acerbos abdominis dolores gravibus symptomatibus stipatos oboriri, nostro tempore non novum est; licet veteribus haec morbi species videatur incognita. Equidem apud HIPPOCRATEM Lib. III. de morbis haematitis ilei nomen occurrit: sed si pensiculate, quem describit morbum consideramus, longe alius est quam illacus, cujus signa in eodem loco proponit: adeo ut nihil fere cum hoc habeat commune. Nam ileos, quo nomine omnes dolores ventris complectitur, vera historia lib. IIl. §. 15. cumulate &perfecte traditur. Rectius, optimus HIPPOCRATIS interpres FOESIVS in oeconomia sua, ac non sine ratione, suspectum esse hunc locum, &defectum atque mendum subesse judicat. Neque etiam in regionibus calidioribus, in quibus venerandus Senex egit, tam frequenter ex plethora vel fluxu haemorrhoidali oboriuntur aegritudines, quam in nostris meridionalibus &temperatioribus. Solent vero hujusmodi dolores esse &longiores e atrociores, maxime quando cacochymia concurrit: hinc sit, ut, debilitato valde genere nervoso, in paralysin, epilepsiam vel alios morbos nervorum &capitis terminentur, praesertim, si non rite, per caldiora videlicet interna &externa, anodyna immoderate sumta, tractentur. In regionibus praecalidis in Italia &praesertim Romae, item in Hungaria, superiori Austria, Moravia, ob abusum vini generosi, sanguineae &biliosae colicae frequentiores sunt. Neque ibi datur ad eas tollendas, praeter usum refrigerantium &praesertim aquae frigidae, praefdium facile convenientius &efficacius. Et ob hanc rationem Sacr. II. CAP. V. De intestinorum doloribus. 349 tionem non modo AMATVS, sed &ZACVTVS, LVSITANI hist. 295. pag. 351. colicam a bile factam, aquae frigidae potu &Lib. II. obs. 25. prax. adm. nive curatam meminerunt. Conf. hac de re M. N. C. cent. V. p. 193. 194. cent. IX. p. 273. item Decur. II. An. VIII. obs. 13. &Anno X. observnt. 139. Vidi quoque in paralysi ab eadem causa exorta, balnea paulo frigidiora, plus efficaciae quam calida praestitisse.