# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 348

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, OBSIRV. IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/348
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/348

Nam ex mensium, in feminis, in viris, haemorrhoidum suppresso fluxu, acerbos abdominis dolores gravibus symptomatibus stipatos oboriri, nostro tempore non novum est; licet veteribus haec morbi species videatur incognita. Equidem apud HIPPOCRATEM Lib. III. de morbis haematitis ilei nomen occurrit: sed si pensiculate, quem describit morbum consideramus, longe alius est quam illacus, cujus signa in eodem loco proponit: adeo ut nihil fere cum hoc habeat commune. Nam ileos, quo nomine omnes dolores ventris complectitur, vera historia lib. IIl. §. 15. cumulate & perfecte traditur. Rectius, optimus HIPPOCRATIS interpres FOESIVS in oeconomia sua, ac non sine ratione, suspectum esse hunc locum, & defectum atque mendum subesse judicat. Neque etiam in regionibus calidioribus, in quibus venerandus Senex egit, tam frequenter ex plethora vel fluxu haemorrhoidali oboriuntur aegritudines, quam in nostris meridionalibus & temperatioribus. Solent vero hujusmodi dolores esse & longiores e atrociores, maxime quando cacochymia concurrit: hinc sit, ut, debilitato valde genere nervoso, in paralysin, epilepsiam vel alios morbos nervorum & capitis terminentur, praesertim, si non rite, per caldiora videlicet interna & externa, anodyna immoderate sumta, tractentur. In regionibus praecalidis in Italia & praesertim Romae, item in Hungaria, superiori Austria, Moravia, ob abusum vini generosi, sanguineae & biliosae colicae frequentiores sunt. Neque ibi datur ad eas tollendas, praeter usum refrigerantium & praesertim aquae frigidae, praefdium facile convenientius & efficacius. Et ob hanc rationem Sacr. II. CAP. V. De intestinorum doloribus. 349 tionem non modo AMATVS, sed & ZACVTVS, LVSITANI hist. 295. pag. 351. colicam a bile factam, aquae frigidae potu & Lib. II. obs. 25. prax. adm. nive curatam meminerunt. Conf. hac de re M. N. C. cent. V. p. 193. 194. cent. IX. p. 273. item Decur. II. An. VIII. obs. 13. & Anno X. observnt. 139. Vidi quoque in paralysi ab eadem causa exorta, balnea paulo frigidiora, plus efficaciae quam calida praestitisse.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
