# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 352

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, OBSERVATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/352
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/352

A quorum usu per septimanam continuato haec mala insecuta: atroces cruciatus in abdomine, quod durum tensum & renitens erat, oborti, alvo prorsus obstipata; aderat inappetentia, inquietudo, & tremore ac tractionibus artus, femora, pedes torquebantur. Enixe meum exposcebat auxilium. Neque infeliciter successit curatio, quae clysteribus emollientibus & oleosis crebrius injectis, infuso mannato, ex sero lactis, quod stimulo salino erat armatum, & pinguioribus jusculis, blandisque internis carminativis, & balneo aquae dulcis, intra novem dies absolvebatur. Epicrisis. Quantam noxam improvide data adstringentia ventriculo & intestinis ceu partibus valde nervosis & membranosis inferant, tonum & motum eorum plane turbando & invertendo, dici vix potest. Atque innumeris exemplis, quam pernitiales ea, in alvi, sanguinis, seminis fluxu sistendo, effectus exerant, confirmare & illustrare possemus. Ex horum vero numero pejoris adhuc notae sunt, quae ex Saturno depromuntur. Haec uti exterius non carent sua laude & virtute: ita interius usurpata, fibras nerveas intestinales constringendo, veri veneni naturam & vim habent; adeo ut ipsa, ceu per se quidem non damnosa, tamen quoad usum internum damnanda, e re publica medica, jure meritoque exterminari debeant. Memoratus morbus recte dici potest colica convulsiva, quae ab HIPPOCRATE libr. de victu acutor. §. 61. cholerae siccae nomine venit; qui hunc in modum ejus naturam & curationem perite & optime exponit: In cholera sicca venten inflatus est & strepitus insunt. Dolor laterum ac lumborum: secedit autem nihil deorsum, sed alvus adstricta est. Talem Talem observato, ut ne vomant, sed albus suboas. Infusamm iaque calidum ac pinguissimum quam citissime per clysterem immittito, & oleo illitum in aquam plurimam calidam paulatim affundens, & si calescenti ipsi alvus subierit, morbus solutus est, a cibis vero abstineat: sique non remiserit doler, afininum lac bibendum dato, donec purgatus fuerit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
