# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 357

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, OBSERVATIO IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/357
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/357

mane sumendas ordinavi, ubi praeerdente dae circa lecti introitum, salis aperitivi dosis, quode. g. ex tartaro vitriolato, nitro sale Ebsoniensi, terra foliata tartari concinuari potest, praemissa fuit. Dein ad labefactatum intestinalem tonum & labem restituendum, essentiam carminativam B. Wedelii, quae ob spiritum nitri, ejus compositionem ingredientem, singulari flatus discutiendi facultate polles, quando cum dimidio essentiae cascarillae, item una parte spiritus de tribus miscetur, ego non satis dilaudare possum: cuius medicamenti conveniens pro circumstantiarum ratione dosis, bis de diè, mane scilicet & finita post prandium concoctione, in idoneo exhiberi potest vehiculoSed opera danda est, ut cibi fermentescibiles inflantes, pingues & qui difficilioris sunt concoctionis, atque ante omnia irigus evitentur. Praeterea & id quoque compluries in praxi mea annotavi, quod dolores colici & flatulenti, cum borborygmis & ructationibus, interna angustia atque gravitatis circa praecordia sensu, à sola sphincteris ani valida constrictione & angustia, haec vero a copiosiori languinis vel seri affluxu ad eius venas internas vel externas haemorrhoidales suborti fuerint: ex quo fit, ut nec flatus nec excrementa liberum habeant exitum, sed retenta resiliant & versus superiora ferantur, plurimum molestiae & incommodi procreando. Tali in casu, quando fortior fit ad excernendam alvum nisus, is plane inanis est: exprimit quippe mucum instar albuminis ovi & quandoque prolapsum recti efficit; imo vidi herniam inguinalem inde productam, sique haec, vel scrotalis iam praesens fuerit, longe grandiorem factam. Atque hic tenendum, quod suppositoria, praesertim stimulantia, & acriorem dolorem & majorem affluxum excitando, malum exasperent: quin potius cly358 Secr. II. CAP. V. De intestinorum doloribus. clysteres emollientes & interne pulveres absorbentes nitrosi, item infusum mannatum cum cremore tartari, & interdum si plethora urget, venae sectionem, commodissimum invenisse locum testari possum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
