# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 364

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/364
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/364

De acerbo dolore & spasmo quo sit, ut liberior sanguinis per vasa compressa interceptus cursus, difficiliorem laticis urinosi per tubulos transcolationem, atque promtiorem ibi stagnationem & materiae tartarea secessionem & concretionem reddat atque efficiat. VII. Notabile idque experientia pariter suffultum est, quod calculus diutius in renum parenchymate vel pelvi delitescens, pluribus modis ac causis, e loco suo dimoveri atque in ureteris principium propelli possit: & inter has, primas fere tenent, fortior animi per iram conturbatio, corporis subita & vehemens per vecturam sive equitationem commotio, inque primis penetrans, quod venti e plaga septentrionali praebent, frigus improvide lumbis admissum, item diureticorum, cujus generis sunt terebinthinacea, juniperina, cetera, quibus submde sed perperam Medici ad praeservationem a calculo uti Non semel quoque, sed iterum itesolent, liberalior usus: rumque observavimus, quod dolores colicae flatulentae, item spasmi hypochondriacis, hystericis, haemorrhoidariis familiares, nucleos calculosos papillulis renalibus inhaerentes protrudendo, occasionem ad crudeles istos dolores subministraverint. VIII. Quod attinet ad causas remotas & sic dictas naturales, quae ad gignendos in renibus calculos & inde provenientes dolores lymbolum suum conferunt; temperamentum sic dictum sanguineum, inter has non ultimum tenet locum. Nam corpora mollioris & spongisioris texturae, seminini praesertim sexus & quae copiosum aiunt in venis sanguinem, dixta lauta & vinosa utuntur, otioque & vitae sedentariae indulgent, nec non placentis, lacte, caseo delectantur, post quinquagesimum maxime annum, tributo lunari cessante, doloribus ex calculo fiunt obnoxia; a quibus plerumque libera & immunia, fluxu mensium rite se habente, persistunt. Ex Viris, ii qui in adolescentia haemorrhagiis narium, capitis doloribus frefrequentibus subjecti fuerunt, item qui haemorrhoidali fluxui sunt afsueti, hoc cessante vel imminuto, calculosis & podagricis affectionibus, sub provectiori aetate, subinde tentantur. Senilem vero aetatem frequentius & calculo renum & vesicae infestari experientia docemur, quia humores fiunt crassiores & cibi in ventriculo acescunt, alvus sit pigrior & otium quoque calculorum generationi multum patrocinatur. Quo fortasse respiciens ERASMVS de suo malo ipse ita jocatur, Illud mirum videri potest, cum feminae sterilescant aetate, me senectus fecit foecundiorem: nam indies crebrius parturio.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
