Latin
CAPVT VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 366
Unproofread scanNot analysed yet
Quando vero hi acini, vel nuclei calculosi, substantiae renum ulcerosae insidentes, successiva accretione majores &duriores facti, alluvione seri urinosi tartareis partibus referti, vel aliis ex causis ad pelvim &principium ureterum feruntur, majores utique cruciatus, &atrocior symptomatum concursus omnino metuendi sunt, si videlicet, per angustos hos exquisitioris sensus meatus, iter suum versus vesicam conficere debent; ad quam si fuerint delapsi, protinus omnimoda symptomatum, cum ingenti decumbentis gaudio &virium restitutione, sit sublatio. XI. Quod calculi autem in ipso renum parenchymate ex ichoroso vel sanguineo purulento quodam stagnante humore generentur; id inter alia vel haec evincunt, quod in nephriticis saepe quippiam purulentij vel sanguinei, ut olim a CELSO jam notatum, cum urina secedat, calculosis etiam mictio cruenta familiaris sit, &renes post mortem valde magni flaccidi, atque exulcerati inveniantur: quid quod curatio id ipsum testetur, quae omnium optime, per abstergentia, vulneraria, consolidantia, leniter constringentia perficitur. Neque vero ego inficias iverim, citra praeviam substantiae renalis laesionem, in pelvi vel majoribus renum syphunculis, ex urina stagnante, materiam etiam tartaream sive arenulas aggeri &concrescere sensim paulatimque in insignis molis lapillos posse. Prout vero materia illa, sive sit ichorosa, sive tartarea, ratione coloris, craseos &confistentiae differt &accretio major vel minor est; varii generis etiam lapilli concrescunt: alii quippe sunt prope saxei, dura constantes substantia; alii friabiles &mae compacti, alii pallidi cinerei rubri ac Sanderachini; alii majores, minores, plus minus angulosi &asperi deprehenduntur.