# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 369

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/369
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/369

Commodissime vero hi spiritus cum aquis sedativis, ut sunt, ceraforum nigrorum, florum acaciae, sambuci, papaveris rhoeados, tiliae, primulae veris, liliorum convallium, ulmariae, & praecipue onmium florum chamomillae & summitatum millefolii, adjecto syrupo papaveris rhoeados vel albi: vel etiam in brodio carnis, cum aliquot cochlearibus olei amvgdalini recentis & purissimi, sine tostione praevia parati, exhiberi possunt. Spectant huc quoque emulsiones, ex amygdalis dulcibus, seminibus IV. frigidis, papaveris, milii solis, semine dauci, cum jam dictis aquis praeparatae, & syrupi papaveris albi sufficienti quantitate edulcoratae. Quando vero leniora haec, dolori mitigando non sufficiunt, ad paulo validiora transeundum, & quidem opiata, per aliorum additionem valde correcta & secura reddita, cujus generis sunt: massa pilularum Wildegansii, otarchii, laudanum liquidum Sydenhamii, & coelestis theriaca; item trochisci de Alkekengi, qui ob virtutis praestantiam & ingredientia dolori mulcendo aptissima, laude omnino dignislumi, sunt, §. III. Laudantur Praeter haec dicta; nitrosa, & inter haec nitrum tantum ex nitropurificatum & crystallisatum, vel artificiale ex spiritu nitri & sale tartari compositum, vel nitrum antimoniatum, in compescendis praecalidis gravibus & acutis doloribus cum sanguinis & humorum exaestuationibus junctis, certe omnibus aliis remediorum generibus, virtute ac securo usu, superiora sunt, atque in morbis nephriticis laudem insignem promerentur. Aaa Quam (Hossm. Syst. T.IV. P. II.) 376 Sucr. II. Car. VI. De acuto dolore & spasmo Quam optime vero cum cancrorum lapidibus, cum cinnabari, vel pulvere Marchionis & aliquot granis trochiscorum alkekengi vel massae pilular.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
