# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 37.9

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, OBSERVATIO. VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/37.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/37.9

si ipsum pulmonum viscus non amplius est integrum, sed vel vomicis resolutionem eludentibus obsidetur, vel vasa polyposas concretiones recondunt, vel etiam varices, vel potius: nevrysmata in canalibus praesto sunt, quibus crebra & profusissima sanguinis fit effusio, tandem funesta. Has enim plerumque in haemoptyicis subesse mortis caussas, edocet cadaverum sectio, qua patefit, non modo pulmones maxim, ex parte utplurimum esse corruptos, a sanguine ibi effuso putrescente & ipsam substantiam nembranaceam solidam depascente, sed & hospitari saepius polyposas concretiones in vasis pulmonalibus, & quidem magis Digi gis in iis, quae plus cum sinistro, quam dexrro cordis ventriculo communicant In iis autem, qui rupto sanguineo tumore pereunt, pulmones a sanguine effuso multo spumoso obrutos & nigros inveniri, restitante adhuc exigua in vasis sanguinis quantitate.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
