Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 370
Unproofread scanNot analysed yet
Wildegansii miscentur, &cum emulsione vel sero lactis dulci propinantur. Enim vero, ubi dolorum &spasmorum vehementia fere intolerabilis est, sola interna huic sedando non sufficiunt, sed externis etiam occurrere oportet. Inter omnia autem desideratissimi effectus, clysteres sunt, ex emollientibus floribus, praesertim malvae hortensis, sambuci, papaveris rhoeados, millefolii, chamomillae vulgaris, &verbasci, cum sero lactis decoctis, addito syrupo dialtheae Fernelii, nitro &sale Ebsoniense conjecti. Quando inferior, recti &coli pars constrictissima est, ut flatus transmitti nequeant, sed ad superiora vergentes, anxietates augeant, enemata ex oleis &pinguedinibus, ano injecta, mirabilem attulisse opem, non una sed pluribus vicibus a nobis est observatum. Alvo aperta, flatibusque sic exitu parato, stomachi vomibundae inversiones, cum anxiis praecordiorum intensionibus, protinus remittunt. Deinceps, in mitigandis hisce doloribus, veterum inque primis HIPPOCRATIS methodum, uti antiquissimam, ita optimam maximique habendam esse censemus, dum lib. V. de intern. affection. haec tradit: cum dolor in renibus presserit, multa calida lavato, &tepefactoria, qua parte maxime dolet, adhibeto. Idem remedium TRALLIANVS libr. IX. cap. 4. his verbis valde commendat; omnium optimum est balneum, ut quod non solum mitiget, sed &curare possit: nam colicos frequenter solummodo lenit; nephriticos vero utraque ratione juvat, utantur vero aegri loci inunctione, chamaemelo, in balneo &diutius morentur, non semel tantum in die sed bis vet ter lavare expedit. Et profecto, balnea &insessus ex aqua dulci, praesertim plaviali, temperate calida, in sistendis acerbissimis tormentis, vix habent sui similia, si mondo crebrilis repetantur. Atqui linimenta, ex axungia humana, cati R. linimonta, sylvestris, canis, castorei, unguento dialtheae, vel etiam vesicam, decocto florum emollientium antea recensitorum, ex lacte, repletam, ac parti intense dolenti applicatam, singularem plane exerere virtutem &efficaciam, multiplici usu, confirmatum habemus.