Latin
METHODVS PRAESERVATORIA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 373
Unproofread scanNot analysed yet
Et haec sunt quae oleosis, pinguiusculis ac temperatis &quodammodo anodynis, demulcentibus particulis, ipiculorum salinorum unionem, quae ad concretionem solidescentem est necessaria, impediunt; quantum enim pinguia, ex gua etiam dosi admixta, crystallisationis negotium impediant, ex chymicis perquam notum est. Ad hanc classem merito referre possumus, fructus &semina quae blando &dulci oleo gaudent, ut sunt, semina IV. frigida majora, milii solis, saxifragae, papaveris albi, cardui mariae, amygdalae dulces &amarae, nuclei cerasorum &malorum Persicorum, quae vel in pulverem cum saccharo vel in emulsionem redacta, frequentiusve usurpata, non satis ab iis qui huic adfectui obnoxii frequenter sunt, dilaudari posNeque verò, inter optima &specifica ad renum vitià sunt, corrigenda praesidia, radix glyzirrhyzae, silentio praetereunda est, cujus pulvis vel infusum in demulcendis &contemperandis acribus salium particulis, in detergendis mucositatibus. magnae efficaciae est. Atque etiam ex compluribus aliis millefolium ejusque summitates in renum vitiis specificam plane &mirabilem edunt efficaciam, quando ejus infusum vel decoctum per longum satis tempus quotidie usurpatur. Vidimus hoc modo aliquot ab omni calculosa affectione, cui diutius obnoxii erant, prorsus liberatos: nam haec herba multiplici ratione proficua est, &praeter virtutem consolidantem &demulcentem, ob oleum vere anodynum quod exacte cum oleo loAa a 3 SEcr. II. Gae. VI. De a cuto dolore &spasme florum chamomillae ratione coloris &virtutis convenit, dolores &spasmos sedandi efficacia pollet.