# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 373

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, METHODVS PRAESERVATORIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/373
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/373

Et haec sunt quae oleosis, pinguiusculis ac temperatis & quodammodo anodynis, demulcentibus particulis, ipiculorum salinorum unionem, quae ad concretionem solidescentem est necessaria, impediunt; quantum enim pinguia, ex gua etiam dosi admixta, crystallisationis negotium impediant, ex chymicis perquam notum est. Ad hanc classem merito referre possumus, fructus & semina quae blando & dulci oleo gaudent, ut sunt, semina IV. frigida majora, milii solis, saxifragae, papaveris albi, cardui mariae, amygdalae dulces & amarae, nuclei cerasorum & malorum Persicorum, quae vel in pulverem cum saccharo vel in emulsionem redacta, frequentiusve usurpata, non satis ab iis qui huic adfectui obnoxii frequenter sunt, dilaudari posNeque verò, inter optima & specifica ad renum vitià sunt, corrigenda praesidia, radix glyzirrhyzae, silentio praetereunda est, cujus pulvis vel infusum in demulcendis & contemperandis acribus salium particulis, in detergendis mucositatibus. magnae efficaciae est. Atque etiam ex compluribus aliis millefolium ejusque summitates in renum vitiis specificam plane & mirabilem edunt efficaciam, quando ejus infusum vel decoctum per longum satis tempus quotidie usurpatur. Vidimus hoc modo aliquot ab omni calculosa affectione, cui diutius obnoxii erant, prorsus liberatos: nam haec herba multiplici ratione proficua est, & praeter virtutem consolidantem & demulcentem, ob oleum vere anodynum quod exacte cum oleo loAa a 3 SEcr. II. Gae. VI. De a cuto dolore & spasme florum chamomillae ratione coloris & virtutis convenit, dolores & spasmos sedandi efficacia pollet.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
