# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 375

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAVTELAE ET OBSERVATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/375
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/375

CAVTELAE ET OBSERVATIONES PRACTICAE. At vero, cum ad persanandum aeque ac protelandum Respicimhoc malum, potissimum Medici momentum in eo sit reposi- dum ad cerpus aegrotanrum, ut pro differenti corporum constitutione, ratione aetatis. tis, temperamenti, laesionis functionum, nec non sensibilitatis aliarumque causarum, alia atque alia medicamenta, debito tempore, & convenienti ordine adhibeat; e re utique duxi, quasdam cautiones & observationes, in praxi utiles atque necessarias, hoc loco subnectere. Primo omnium, attente & pensitate considerare oportet: remedia, quae praeservationis vel curationis gratia in usum veniunt, non aeque omnibus convenire, neque semper eundem effectum ac levamen praestare, ob differentem valde & mutabilem corporis, ratione fluidorum dispositionem, & solidarum plane peculiarem texturam & inde pendentem sensationem, quae Graecis idyosyncrasia vocatur; quare interdum variari debent medicamenta, siquidem successu temporis, etiam ipsa natura iis assuescere solet, ut effectu laudato, quem ante ediderunt, nunc carere observentur. II. Observatum quoque saepius est, ex improviso, natu- Saepe natura ram nullis remediis coactam, sed sibi relictam, se ad calcu- sponte calculum protrulum protrudendum accingere & feliciter id praestare. Simile dit. quid Secr. II. CAP. VI. De acuto dolore & spasmo quid subinde in partu animadvertimus, cum non ante facile remedia proficiant aliquid, quam in subsidium venerit natura: qua de causa fit, ut empyrici saepe suis inanibus remediis gloriam reportent.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
