# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 376

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAVTELAE ET OBSERVATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/376
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/376

Solers itaque & in sanandis morbis occupatus Medicus, id probe attendat, quod natura saepe sola, nulla remediorum ope adjuta, a violentis spasmis, doloribus & motibus remittat & conquiescat; (id quod tamen non intellectui imaginario vitali adscribendum est; cum causae ac rationes physicae subsint,) siquidem magna prudentiae Medicae pars in eo consistit, ut temporis illud momentum, quo natura se ad agendum & corpus a morbo liberandum armat, sedulo aestimetur. Hinc consultum quandoque est, ubi ad tempus frustra adhibita fuere medicamenta, subsistere ac ferias agere, ut quies quasi naturae conclietur, quia ipsa saepius sua sponte & praeter omnium opinionem, plus praestat, quam Medicus cogendo & stimulando. III. Quemadmodum diuretica & urinam pellentia, ęaque paulo acriora & vehementiora, ut sunt terebinthinacea, juniperina, succinata. alliacea, porracea, & ex petroselino parata, neque ad praeservationem in plethoricis, neque in paroxysmo nephritico, sive is simplex tantum sit, sive simul calculosus, unquam proficiunt, sed malum deterius reddunt atque symptomata exasperant: ita prudens eorum usus non plane damnandus & interdicendus est. Quare in plebeiis, robustioribus, humidioris & segnioris naturae corporibus, praesertim ubi praeservandi fine exhibentur, non modo tonum vasorum renalium roborando, sed & copiam seri impuri tartarei, per renes, ejiciendo, commodam collocare operam possunt. . IV.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
