# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 378

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAVTELAE ET OBSERVATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/378
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/378

Non raro jungitur affectioni calculosae colica ex haemorrhoidum vitio convulsiva; prudentis hinc Medici est, haec omnia probe discernere, & caute in prognosi & curatione procedere: maxime omnium vero, ratio est habenda atrocis intestinorum doloris, ut vel venae sectione, vel hirudinum applicatione, vel alvi, per clysteres commodos, apertione, ei luccurramus. Saepe fit, ut, quando calculus uno & maximo impetu fertur per ureteres, intolerabilis per dorsum & totius abdominis regionem, cum magna virium jactura oboriatur dolor, qui tamen protinus uno quasi momento conquiescit, quando videlicet celeri itinere calculus in vesicam delabitur. Vbi diutius torquet dolor & virium adest prostratio, aetas quoque senilis vel animi moeror praecessit, pulsuumque observatur debilitas; oplata instar veneni esse fugienda, inter quae pessima massa pilularum de cynoglossa, & ratione, & experientia multiplici confirmatum habemus. Praestat tunc potius naturam analepticis leniter spirituosis aquis, ut sunt, aqua menthae, melissae, liliorum convallium, cinnamomi sine vino, addito uno vel altero grano ambrae & extracti croci, modico quoque vini usu, erigere, nec non exterius, nimis debilitatum tonum intestinorum, linimentis spirituosis balsamicis, quantum fieri potest, restituere.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
