# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 379

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAVTELAE ET OBSERVATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/379
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/379

Inter aquai Ex aquis mineralibus & quidem thermalibus, nulla minerales. sunt, quae, ob calcaream qua pollent terram, potentius cal Carolinae oculosam tartaream materiam resolvunt & exturbant, quam ptimae suno. Vidiipsae Carolinae; cum quibus tamen provide agendum. mus, post harum usum internum, intra mensis spatium, quingentos & ultra calculos, leves, qui lentis & ciceris magnitudinem aequabant, successive fuisse excretos. Sed postea blande consolidantibus & temperate balsamicis opus est, ut cavitates renum calculis exclulis exhaustae, in se coëant & carne repleantur: omnium vero securissimum, & usui tam praeservatorio quam curatorio, aptissimum esse fontem Selteranum, qui praeter subtiliorem aquam, sal alcalinum in sinu suo fovet, neque minus in vitiis & laesionibus vesicae reliquis omnibus remediis superior est, innumerabili experientia evictum habemus & scribimus. Dein quoque, ubi magna scorbutica humoribus inhaeret impuritas, atque simul adest partium exulceratio, dictum fontem cum lacte, debito modo miscere, & sufficienti satis temporis spatio adhibere, consultissimum est.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
