Latin
OBSERVATIO III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 383
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quum conatus adesset ad vomitum, &urina pauca cum ardore proflueret, circa vias urinarias vitium subesse judicavi. Dedi, praemissis clysteribus &fomentis externis, liquorem anodynum, decoctum hordei cum amygdalis dulcibus in emulsionem redactum, cui portio nitri ad aestum restinguendum adjecta fuit. Sed levamenti inde nihil sequebatur. Quum vero sitis, aestus &dolor urgerent, die quae erat quarta, ad arcendam quam verebar inflammationem, venae sectionem in pede suasi; &sanguine ad aliquot uncias educto, non ita multo post magna remissio omnium dictorum symptomatum sequebatur. Continuavimus cum ante dictis remediis, alvus clystere aperta, urina liberalius profluxit, dolores sopiti, sudor occupabat totum corpus, &septimo ab invasione die, per urinam, arenacea tantummodo grana, splendida &acuminata, nullus vero calculus prodibant. Epicrisis. Dolores ex lumbis acriores quando repente invadunt, febrilem interdum typum servant: quo saepe factum est, ut morbus pro febre ardente habitus fuerit; quod maxime fit in sanguine repletis, quando plexus nervi mesenterici vel a flatibus in duodeno vel colo stagnantibus, vel potius ab adjacente arteria meseraica superiore sanguine valde distenta fortiter premitur, &demum ipsi renes &ureteres nervosi per consensum sive secundario compatiuntur. Rectius vero secundum meam sententiam hic morbus, dolor nephriticus nothus vocari potest, uti videmus in Riverii obs. 58. cent. II. Frustra tunc sola antinephritica opponuntur, quae nisi per venae SEcr. II. Car. VI. De acuto dolore &spasmo venae sectionem, sanguinis in locis affectis congestio tollatur, omni propem o dum effectu carent.