# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 385

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, OBSERVATIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/385
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/385

pedes semper frigidi, ut ab admotis valde calidis integumentis vix incalescant, Menses quidem tempus suum adhuc servant. Sed quando imminent atrox dolor & spasmus totum abdomen pervadit. Quaesitum a me fuit, anne hoc malum tolli penitus possit, & an thermae Carolinae proficuae sint? Epicrisis. Plura sunt in hoc casu, quae & observationem & censuram merentur. Primo uti omnes aegritudines, quae a parentibus ad liberos transmittuntur: ita etiam nephritides calculosae difficillime evelli & eradicari possunt, & mox in adolescentiae vel juventutis annis sese sistunt, atque accuratissimam vitae rationem expostulant: nam calculosam haereditariam dispositionem, ut eleganter dicit ARETAEVS Lib. II. cap. III. foecundam, sterilem nemo reddere potest: facilius enim est uterum a pariendo probibere; quae si non observatur & morbus per multos jam annos inveteravit; nulla reconvalescentiae spes superest: ob hanc potissimum rationem, quia affectuum haereditariorum ratio in solidarum partium nativa labe & vitio posita est: quod in actum deductum crescentibus annis majorem vim acquirit. Quam perniciosus sit, in tali affectione haereditaria, pellentium ut allii & aliorum praematurus usus, exprimi vix potest: nam causticis ejusmodi rebus plus adhuc renum substantia laeditur; quam ob rem non mirum est, in valde miserum aegram nostram statum fuisse conjectam, cum procul omni dubio in rene sinistro insignis ulcerosa iam praelens fuit corruptio: ubi ab aquarum mineralium & praesertim Carolinarum potu, qui si proficere debet, largissimus sit necesse est, lubens abstineo, ne subsistentes aquae solidae partis corruptionem magis augeant. Ego sub tali statu ad mitisique gandos dolores balnea aquae dulcis commendare soleo, (Hoffm. Sst. T. IV. P.II.) acer, Cce gέ6 Secr. II. CAP. VI. De acuto dolore & spasmo acerbiores sunt, trochiscos de alkekengi, qui moderatiori, ad scrupulum, dosi, praesens solamen afferunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
