# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 386

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, OBSERVATIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/386
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/386

Extra paroxysmum decocta & infusa ex mitioribus traumaticis, omnium convenientissima sunt: inter quae radix altheae, eryngii, herba hederae terrestris, veronicae, virgae aureae, urticae mortuae, summitates millefolii, baccae alkekengi, cortex radicis acaciae, semen dauci, foeniculi, item baccae juniperi tostae, si ex iis paretur infusum & adjecto melle Prussico albo dulcificetur, longo & praestabili usu & efficacia sese admodum commendant. Huc pertinet etiam decoctum antinephriticum Foresti, quod ob insignem aptorum ingredientium virtutem, non laude sua defraudandum est, pariter syrupus dialtheae Fernelii: atque decoctum herbae equiseti ex cerevisia alba, adjecto butyro insulso & melle, plebejum & domesticum quidem, sed non spernendum remedium. Plus enim semper efficaciae & securitatis a temperatioribus istiusmodi Galenicis & simplicibus, quam a pretiosis exoticis, ut sunt acmella, pareira brava & id genus alia, & activioris indolis chymicis sperari potest. Nam, ut ingenue fatear, uti victus quo simplicior, eo gratior & salubrior, ita etiam idem de medicamentis valere existimo. Ego quoque in tam inveterato malo, non sine insigni fructu; medicamentum leniter alvum subducens, ex manna atque rhabarbaro, per infusionem paratum, vel rhabarbarum cum terebinthina in pilulas redactum commendare & usurpare soleo: nam qui calculosos & non integros habent renes, ii quam maxime sibi providere debent, ut intestinalis excretio probe respondeat. a r a

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
