Latin
OBSERVATIO V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 387
Unproofread scanNot analysed yet
imi ventris doloribus, quos spasmi &flatus excitant, nunquam fere obnoxius fuit: inopinato autem acerbissimi dolores lumbum sinistrum, ubi ren situm obtinet, invadunt, qui interdum ita asperati sunt ut summus hic vir nec ambulare, nec se erigere, potuerit; atqui stationem suam nonnunquam deseruerunt &imum ventrem occuparunt, juncto simul vomitu &ciborum fastidio. Duobus abhinc annis, longinquo itinere peracto, triginta duos calculos cum acutissimis doloribus stipatos, per urinam una vice excrevit; quorum minimi magnitudinem seminis cannabis aequabant. Et ita immanes isti dolores simul &semel exspirarunt. Interea dolores circa lumbos in sinistro latere insisteban: saepius, quandoque comite summo cruciatu, qui excretis calculis, cum multa pituita remissior factus. hoc non obstante fluxus haemorrhoidalis omni biSub equitatione quicquam etiam mestri spatio permansit. cruoris mictu reddidit. Missus est ad Carolinas; a quarum potu per XXII. dies sub debito regimine continuato, per vices, decem, viginti &ultra ducenti, cum urina, albi &cinericei caloris calculi emissi sunt; cujus sedimentum erat valde tenax &viscidum, igni injectum odorem foetidum volatilem &urinosum spargens. Peracta cura, consilium dedi, ut balneum Toeplicense per quatuordccim dies in usum duceret; &optime inde se habuit. Petiit a me, ut praeservationis gratia curam instruerem, quae sequens fuit. Ordinavi infusum, ex speciebus leniter traumaticis, quarum in superioribus facta fuit mentio, mane loco Thée sumendum. Dein, ter minimum quotannis, praemisso pediluvio, venam pedis secandam suasi. Tum pro potu ordinario, decoctum ex radicibus scorzonerae, graminis, chinae, cortice ligni sassafras, semine foeniculi, &passulis praescripsi. Posthaec, usum pulveris antinephritici bis vel ter in septimana, cum emulsione amygdalina sumendi, commenSaer. II. Cae. VI.