Latin
OBSERVATIO VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 390
Unproofread scanNot analysed yet
390 SEer. II. CaP. VI. De acuto dolore &spasmo Sed in ingentem conjectus virium prostrationem meum consilium requisivit. Ego accedens, ipsum offendi omnibus viribus dejectum, cum pulsu valde debili &formicante, qui proximam mortem significare solet. Analeptica probatissimae virtutis externe &interne in usum ducebam, sine tamen effectu. Dolorem quippe nullum amplius percipiebat, soporque cum extremorum frigore eum opprimebat; ita ut secunda post accessionem meam die placide obiret. Epicrisis. Quae dolorum sopiunt atrociam remedia, quae inter palmam opiata tenent, minime e praxi medica exterminanda esse, ego quidem persuasus sum. Atqui idem nobiscum sentire tenentur ii, qui Medicos opio utentes imposturae publice accusare non dubitarunt, cum nihilominus in praxi sua pilulas de cynoglossa, quae, praeter opium, semen hyosciami habent, ad sistendas enormes haemorrhagias frequentem in usum ducant &plurimi faciant. Ego, ante quam liquoris anodyni mineralis praestantia, quae vitrioli sulphuri debetur, in componendis &sedandis enormibus haemorrhagiis &doloribus, mihi innotuit, non infeliciter opiatis rite correctis me usum fuisse, assevero. Sed uti omnia magnae activitatis remedia, ita etiam haec, iudicium &circumspectionem Medici, qui omnes circumstantias probe pensitare &ad rationem subducere didicit, desiderant. Vbi enim aetas juvenilis, satis adhuc adest virium, pulsus magnus, &dolorum ac spasmorum imman tas virium &motuum vitalium destructionem minatur, divinam certe praestant opem: sed ubi prae dolorum atrocia &a morbo praecedente, vel ex moerore, jam attritae vires fuerint, in aetate praesertim senili; ipsa sana, qualem omnibus Medicis practicis apprecamur, ratio dictitat, ejusmodi remedia summe exitialia esse. Neque diffitendum, Medicis sanioris praxeos praeceptis destitutos, saepe numero ingens damnum &periculum miseris aegrotantibus inferre: id quod probe animadvertit CAROL. PISO I. c. libr. IV. c. 2 inquiens: incredibile est dicti, quot nimium credulos intemperante vel laudani nostro aevo celeberrimi vel pilularum de cynoglossa usu, Themisones &circumforanei mittunt iu orcum.