Latin
OBSERVATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 393
Unproofread scanNot analysed yet
Vbi vero jam malum radices egit in renes, iique late affecti, vel eorumque vascula disrupta, ut latex urinosus subsistens tartaream gravem materiam dimittat, &calculorum frequenter jam fuit exclusio: tunc abstinendum utique est a fortioribus acrioribus &sanguinis massam valde commoventibus diureticis. Nihilominus, quae urinae fluxum inter alimenta &medicamenta placide promovent, &majorem materiae tartareae in magnae molis calculos accretionem impediunt, egregio usui sunt: qualia sunt, praeter serum lactis dulce &acidulum, praeter lac asininum purum vel cum fonte Selterano mixtum, pariter ac acidulas; juscula ex radicibus quinque aperientibus parata, infusum baccarum juniperi &acinorum cynosbati tostorum, ex medicamentis arcanum tartari, tinctura tartari, liquor nitri fixi, &id genus alia. Prosunt tunc etiam, ad ulteriorem corruptionem renis arcendam, temperatiora traumatica supra recensita, in infuso vel decocto exhibita. Si vero malum jam inveteraverit, substantia renum valde corrupta &exulcerata, aetas quoque senilis fuerit; abstinere praestat ab omnibus salinis, &potissimum acribus diureticis, item nitrosis refrigerantibus, sanguinis missionibus, fortiori corporis motione, equitatione: sed infusa traumatica, cum syrupo dialtheae Fernelii edulcorata, mel Prussicum cum rob juniperi mixtum, item mel cum pulvere radicis pimpinellae, si ad illius libram, uncia hujus adjiciatur, malvaticum juniperinum, moderatus vini Hungarici, Canariensis potus, eleosachara terebinthinae Venetae, balsami de Mecha, de Capaiva, quando videlicet sachari unciae, horum drachma admiscetur, item balnea temperata ex aqua dulci, omnium tutissima &convenientissima sunt. Malum enim est incurabile Ddd (Hoffm. Pst. T. IV. P. II.) 894 Sucr. II. CaB. VI. De acuto dolore &spasmo &usque ad mortem comitatur; hinc non nisi mitigantia &vires reficientia desiderat. Cum vero nihil utilius nihil salutarius nephriticis &calculosis unquam, praeservandi inprimis scopo, deprehensum fuerit, alvo libera atque aperta, &primis viis a sordibus &excrementis probe expurgatis; praecipua omnino Medici intentio esse debet, ut, si natura hac in re deficiat, commodis &idoneis alvinam excretionem promovere studcat remediis.