Latin
OBSERVATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 395
Unproofread scanNot analysed yet
Nam in quovis corpore adest quidem materia calculi, quae tamen non ita statim coit &concrescit, nisi vitietur tonus &vigor renum expulsivus; unde altero rene bene habente, alter calculosus esse solet. Et hanc ob causam CELSVS lib. IV. c. II. p. 207. renes ubi affecti sunt, &diu male habent, abstinere etiam ab omnibus salsis, acribus, acidis, &liberaliter bibere &molliter solvere alvum jubet.