# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 397

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/397
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/397

Vulgaris enim error est, quo haec pathemata tantum vel calculo vesicae, vel urinae acrimoniae adscribuntur, cum tamen observationes & dissectiones cadaverum abunde doceant, aegros non modo iisdem symptomatibus, quae calculus in vesica haerens profert, sed & majoribus fuisse affectos cruciatibus, Nam nullo plane post mortem invento calculi vestigio. quemadmodum a mensium vel haemorrhoidum fluxu sufflaminato, sanguis regurgitans ad vasa ventriculi & intestinorum, & intra eorum tunicas sensibiles stagnans, distractione & compressione vehementia tormina, anxietates, dolores, convulsiones ac spasmos concitat: ita etiam, quando vel ex vitio & emansione fluxus haemorrhoidalis, vel aliis ex causis, sanguis ad vesicae corpus magna copia delatus ibi stagnat, non mirum est, quod in hac sensibili parte, spasmos & quae ab iis proficiscuntur symptomata producat. IV. Saepe veficae Simili modo a suppresso haemorrhoidali fluxu nonnunspasmus & quam fit mictus cruentus, quo cohibito, dolor, spasmus & ininflammatio flammatio vesicam infestant; cujusmodi atrox spasmus, qui a suppresso demum funestam progignit inflammationem, interdum quohaemorrhoique a mensium plenario defectu, & earum post quinquagesidum vel menmum annum emansione in feminis plethoricis ortum ducit. sium fluxu. Nam qui morbis vesicae moriuntur, inflammatione & sphacelo, ob languinis in vasis pertinacem & fixiorem stasin, vasa minima nimium distendentem, pereunt, ita plerumque, ut haec inflammatio non modo vesicam, sed & rectum intestiDdd 3 num 398 Secr. II. Car. VII. De gravi spasmo & dolore vesicae num afficiat, ubi simul haemorrhoidalia vasa sanguine nigro infarcta, cum penis livore, & venae cervicis sanguine admodum distentae & varicosae comparent, sidem faciente BONETO Est vero unica funestae ejusmodi inflammationis causa.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
