# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 40

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/40

Securioris tamen, ac nihilominus egregii effectus, est mixtura nostra tonica, quae ex tincturae antimonii acris, sive tincturae tartari, liquoris anodvni mineralis ana uncia semis, liquoris nostri bezoardici Bussiani drachmis duabus & olei macis guttis sex est composita; quippe quae spasticas non modo stricturas mulcet, sed & diuresin & diaphoresin lerius movendo, sanguinis ad pectus affluxum divertit efficaciter. Quartum in haemoptyseos curatione est, ut disrupta vasa consolidentur, tenues acres humores affluxum eo proritantes attemperentur & incrassentur ac partis affectae tonus roboretur. Hoc autem non obtinendum uno eodemque modo ac medio. Quare quae ego inter plura prosicua deprehendi, candide edicam, certus, si cum debito judicio & congruo tempore adhibeantur, eadem, si medicinae adhuc locus, non fore frustranea. Est autem ex his primum mixtura, cuius formula haec: recipe aquae plantaginis, scorzonerae, veronicae, scabiosae, aceti destillati ana unciam, coralliorum rubrorum praeparatorum, specierum de hyacintho ana drachmam dimidiam, syrupi papaveris rhocados drachmas duas, M. Quae mixtura tribus vicibus assumenda, & si vehementius sanguinis profluvium, addenda adhuc pulveris haematitis drachmadimidia. Alterum remedium, quod tam in haemoptysi simplici, quam etiam in ea, cui complicata est phthisis, conducit, est decoëtum, cujus haec est compositio: Recipe florum bellidis, rosarum rubrarum, chamomillae vulgaris, summitatum millefolii ana pugillos quatuor, herbae consolidae saracenicae, hederae terrestris, urticae mortuae, veronicae, saniculae, pyrolae ana manipulum, seminis foeniculi, nucistae ana drachmas duas. Mixta concisa, contusa dentur, signentur species, davon 3. Loth in zwey Maaß Bier zu kochen.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
