# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 402

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/402
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/402

De gravi spasmo & dolore vesicae ca cervicem frequentius accedit. Atque hinc est, quod gonorrhoea virulenta laborantes urinam saepius turbidam & quae multum viscidi & saniosi ponit sedimenti reddant. Caussarum, unde gravior vesicae asmus proficisci nonnunquam solet, censum quoque subire videntur, inflammatio intestini recti vel ejusdem ulcus, eadem coli vitia, partium omnium interiorum abdominis abscessus, ex quibus ruptis, pus in abdominis cavitatem effusum, versus velicam tandem progreditur; corruptio inprimis omenti longius protensi, sanguis quacunque de caussa in abdomen effusus, aqua in hydrope ad vesicam libere ruens, inflammatio & ulcus uteri maxime ejusdem cervicis, & id genus alia; quorum omnium exempla passim apud BONETVM & alios occurrunt. §. XII. Devolvimur nunc ad causas externas a quibus vesicae spasmus provenire possit. Pertinent vero huc contusiones & ictus graviores in pubis & perinaei regionibus; sectio calculi imprudenter instituta, in qua vel a cultri ineptiori administratione, vel a calculi, praesertim majoris & asperioris extractione, vulneris a sectione facti curatio perverse instituta, catheter ad explorandum calculum vel in urinae suppressione vel alia de causa incuriosius intrusus, sphinctere praesertim vesicae arctius constricto, aut a tumore, caruncula, scirrho vel alio vitio via praeclusa; fistulae in ano exsectio, in qua ani sphincter arctius cum vesicae collo connexus incaute nimis vulneratus, aut ejusdem vulnus negligentius habitum fuit. In feminis huc referri debet partus difficilis, in quo vesicam & hujus inprimis collum ita saepe premi afficique, ut inde ulcus & fistula proveniant, MEAVRICEAV aph. 285. confirmat. Caeterum hic notari meretur singularis cantharidum malignitas qua vesicae infestae sunt. Eas enim sive intra corpus assumtas sive externe tantum modo applicatas, spasmum inflammationem & ulcera interdum ciere satis observationibus constat, quarum exempla exhibentur in M. N. C. Dec. I. An. H. obs. 105. An. IIX. obs. 88.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
