# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 404

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/404
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/404

Potum denique frigidae post sectionem calculi, vehementem spasmum concitare, aut lethali gangrenae, aut fistuloso ulceri occasionem praebere, ex observationibus practicis constat. I I. XIII. Hisce quoad causas quae spasmum vesicae cient, expo- Cur spasimns sitis; ratio porro reddenda peculiaris istius phaenomeni, cur velsicae per intervallae symptomata, uti difficilis & dolorifiea mictio & quae ipsi juninfestet. cta sunt mala, causa materiali, ut calculo vel dyscrasia scorbutica, perpetuo praesente, per intervalla tantum infestent & tantopere affligant? Ita vero hoc explicandum videtur: omnes atroces in parte nervosa sensibili dolores, paulo diutius obhaerentes, inducunt demum & relinquunt in ea quam tenuerunt sede debilitatem & atoniam, qua praesente, dolores quidem non amplius percipiuntur, sed propter ipsam hano! imbecillitatem, ibi de novo successive succrescentes in corpore impuri humores colliguntur, stagnant & subsistunt, novaque sic ad resuscitandos paroxysmos gignitur & coacervatur materia. Debilitas enim, teste CELSO, omnibus morbis opportuna; ideoque instar universalis pathologici eanonis tenendum: languidas a praegressa morbi violentia partes, quam facile recipere morbificum humorem, qui sensim congestus, vel sponte, vel a levi causa exagitatus, novum adducit insultum; & hinc merito periodicorum affectuum origo repetenda. §. XIV. Pluries observavimus, calculum in vesica existentem, Quomode is per certa tantum intervalla multa incommoda, ut mingendi excitetur. crebrum & difficilem conatum, cum ardore & dolore, ventris torminibus, extremorum frigore & virium languore excitasse, idque maxime ventis ex borea flantibus, vel si inflantes cibi aut cerevisiae minus defaecatae sumtae, aut insolita animi commotio praecessit, aut corporis partes extremae nimium refrigeratae, vel etiam sanguinis consueta missio diutius, Ecc 2 omissa, 404 Secr. II. CAP. VII.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
