# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 406

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/406
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/406

Nam ob spasmum dysuria fit, & liquor urinosus dum paulo diutius retinetur, mora deponit tenacem glutinosam materiam, quae salibus tartareis involuta, utique principium ad successivam concretionem calculosam suggerit, nisi congruis medicamentis opportune subducatur, & urinae, sublato spasmo, liber paretur exitus. §. XVIII. Inter morbos vesicae utique vehementior strictura, gravissima & saepe mortifera est, praesertim ubi cum vehementiori dolore febris acuta, vesicae durities iuxta pubem observata, alvique & urinae suppressio juncta est. De qua in Prognasticis & in coacis praesag. ita scripsit HIPPOCRATES, vesice durae ac dolentes omnino malae, pessimae fere cum febre continua: nam qui dolor inde est, necando homini satis esse potest, atque dejiciunt. ii alvo non multum XIX. Mitis inflammatio est, si dolor atque durities est moderata, sine acuta febre. Varios vero exitus habere solet, aliquando critice erysipelate in cute oborto solvitur & sensim hac ratione discutitur: vel in suppurationem vergit; & tune urina est purulenta quae album habet & leve sedimentum: quod si pure ita erumpente, urina in copia profundatur; tumor subsidet, vesica remollescit, febris imminuitur atque excrementorum exitus patet, Pessimum est, quando in sphacelum lethiferum mutatur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
