# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 408

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/408
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/408

§. III. Sicuti vero diaetae tam in praeservando quam in curando malo primae sunt partes, adeo, ut, qui leges Medicorum aspernantur atque reiiciunt & arbitrio suo vivunt, nunquam a calamitosis eiusmodi malis liberari vel saltim levamen recipere possint; ita in tam diuturno morbo, ubi nervosae & valde sensibiles partes affectae sunt, maxime id necessarium est; eo quod levem in victu errorem, nervosae statim partes luere debent. Sedulo itaque monendi aegrotantes, ut a cibis salsis, acribus, acidis, item vegetabilibus quae inflant, quae adstringunt, nec non ab omnium cerevisiarum & vini acidi austeri potu prorsus abstineant: moderatus vero dulcium, inprimis Hungarici, usus, non modo non nocet, sed egregie prodest; & meretur hic allegari locus ex AETIO Serm. XI. c. 22. de scabiosa vesica; a mordacibus igitur & quae humores acres ac salsiores reddunt, abstinendum. Exhibenda autem vina dulcia, lac, & gallinae, aut haedorum, aut agnellorum juscula. Et quamvis motus & exercitatio corporis, ad avertendos eiusmodi morbos, dum & nimiae sanguinis multitudini resistit, & liberum per vasa humorum transitum conservat, magnam vim habeat; tamen, si dolore & spasmo affectae partes nervosae imi ventris, quies magis quam motus salutaris evadit, qui tunc maxime nocet, praesertim ea motus species, sub qua sanguis magis ad inferiora pellitur, ut nimia vocis elevatio & longior ac intensior oratio, superiorumque partium agitatio, gestatio & oneris sublevatio. Porro, ubi passio spastica cum ingenti cruciatu & mingendi difficultate urget, nihil praestantius, clysteribus emollientibus olcosis, balneis atque semicupiis esse, crebriori deprehendi expeexperientia; & idem quoque passim observata Medicorum confirmant, mereturque hanc in rem legi elegans observatio DRAWITZII in libro de scorbutico malo pag. 153. Sunt quoque in paroxysmo ex usu vapores, ex floribus emollientibus & anodynis, ut sunt flores chamomillae vulgaris, meliloti, sambuci, malvae, verbasci, millefolii in lacte decoctis, debito modo admissi ad partem affectam, quippe qui leniendo & mulcendo, spasmos & dolores egregie complacant.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
