Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 41
Unproofread scanNot analysed yet
Tertium quod mihi probati usus fuit auxilium, sunt pilulae ex massae pilularum de cynoglossa drachma dimidia &massae pilularum balsamicarum Becheri drachmis duabus concinnatae, ad scrupulum unum circa lecti introitum sumendae. Quartum &ultimum quod in hoc gravi morbo commendem habeo pulverem hunc: Recipe lapidum cancrorum, antimonii diaphoretici, cornu cervi sine igne, dentis hippopotami, lapidis manati ana drachmam, nitri depurati, drachmam unam cum dimidia, misce fiat puluis, optime sic usurpandus, ut scrupulus unus ipsius viginti guttis liquoris nostri mineralis anodyni imbuatur &cum aqua antispasmodica propinetur.