Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 410
Unproofread scanNot analysed yet
Interne vero, ne sanguinis grumi in vesica forte relicti cum muco tartareo ibi haerente coire &calculum producere queant, commodissime, abstergentia &traumatica leniora, quae inter eminent virga aurea, alchymilla, summitates hyperici, millefolii, radix carvophyllatae, altheae, glyzirrhizae, ficus, cetera, sub infusi vel decocti forma, cumprimis si haec ipsa, melle Prussico, vel syrupo dialthea Fernelii probe edulcorentur, in usum vocari possunt: sicuti non minus decoctum Foresti, item sperma ceti, sanguinis grumis in vesica haerentibus resolvendis remedia aptissima praebent. §. VII. Abscessus aQuando inflammatio in abscessum, qui ex symptomaperiendus. tum exacerbatione &sensu quasi ponderis in perinaei &pubis regione, dijudicatur, abiit; ut ille mature aperiatur &pus e vesica derivetur necesse est: diutina enim mora acrius semper hoc redditum, vicinas partes arrodit, similique modo afficit atque exedit, fistulas aliaque pessima symptomata introducit. Ad quod gravius malum avertendum, injectio lactis tepidi, cum speciebus emollientibus cocti, tentanda est, ac si parum illa proficiat, ultima spes, in operatione chirurgica, quae per cultrum sit, reponenda, ubi perinaeum in eo loco, ubi sectio calculi, cum magno quem vocant apparatu, peragi solet instituitur. Quam in rem annotationem merentur bina, quae ex RIOLANO desumsit exempla BONETVS in sepultr. Lib. Ill. p. 634. sqq. In feminis res aliter cedit, neque iis hoc auxilio opus est, eo quod orificium vesicae amplius possident Ulcere autem aperto &liberior ad ipsam accessus patet. ac probe expurgato, eadem quae modo memorata sunt in §. praeced. remedia, erunt proficua.