# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 411

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAVTELAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/411
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/411

Quando eae Sed monendum hoc loco est, quod hujusmodi sanguiprosit. nis detractiones ubi plethora urget, in principio, ad inflammationem vel arcendam, vel ubi jam adfuerit, ad eam discutiendam, aut majorem impediendam multum valeant & quando noprosint; ubi vero non satis est virium & sanguinis, atque ceat. exulceratio praesens, plus noceant: quia virium robur detrahunt, cujus tamen praesentia ad expugnandum & solvendum morbum impendio est necessaria. III. Purgantia In omnibus vesicae doloribus & spasmis, a quacunque fugienda. etiam causa proficiscantur, validiora purgantia nunquam exhibere convenit, neque in principio, neque in progressu: metuendum enim est, ne exagitati humores ad partes afflictas magis impellantur & praecipitentur. Remittente vero dolore & spasmo, atque morbo inclinante, alvum solvere, & intestina a stercoreis sordibus, quae per dolores & spasmos plerumque retinentur, liberare, utile omnino, imo necessarium subinde est. Sed benignioribus id semper praestandum erit; cujus generis sunt mannata, rhabarbarina, syrupus rosarum solutivus, cum sero lactis vel lacte asinino propinata. Ad spasmorum ferociam mitigandam praeter externa Clysterum usus proficulinimenta & fomenta, clysteres ex lenientibus & emollienus. tibus conflati, sunt injiciendi, eo quod blando suo calore ac tepore rigidas spasmo afflictas vicinarum partium fibras molliFff 2 endo 412 Secr. II. CAn. VII. De gravi spasino & dolore vesicae. endo & relaxando, insigne dolorum solatium atque allevamentum afferant, sed exigua quantitate, ne comprimantur inde vesicae parietes, applicandi erunt. Vbi ingens vesicam & ei connexas partes corripuit exulceratio, quae ex copioso viscidae materiae sedimento, & lenta quadam vires & carnem depascente febre apparet; ab interno & largiori Curolinarum usu abstinendum esse, ex damno, quod inde emersit, maximo didici: ob stagnantem enim aquam & corruptio & febris intenditur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
