Latin
CAVTELAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 412
Unproofread scanNot analysed yet
Injectionibus anodynis, ad temperandam humorum acrimoniam, neque minus ad efferatos dolores sopiendos, commodus utique locus concedendus. Parari illae possunt ex albumine ovorum no. IV. conquassato &in aquam redacto, addendo lactis feminini uncias duas, butyri recentissimi drachmam: vel etiam emulsio artificialis ex semine cucurbitae, papaveris albi, aqua florum sambuci, rosarum &cerasorum nigrorum concinnari in talem usum &finem potest. VII. Ab omnibus diureticis, acrioribus in spastica hac affectione maximopere abstinendum: nam ubi viae urinariae exulcerationem passae sunt, ab adhibito eorum usu dolores &spasmos exacerbari atque longe crudeliores reddi, nullum est dubium. 5. VIII. Vbi dolores sunt vehementissimi atque exinde gravia metuenda sunt symptomata, anodyna quae valide dolorum saevitiam compescunt, ne vires nimium frangantur &febris cum urinae difficultate augeatur, vel amentia provocetur, usui possunt esse. Et vidi a trochiscis de alkekengi ad drachmam dimidiam pro dosi sumtis, aegrotantes insigniter sublevatos. Cavendum tamen maximopere ab eorum usu est, ubi ab aetate senili, ab affectu animi, moerore praesertim, virium adest prostratio.