Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 414
Unproofread scanNot analysed yet
Posterior causa, quanquam minus a Medicis usque eo fere cognita, atque in eorum scriptis tacta sit, frequentissima tamen: testante id inter alia, cardialgia, dolore ilei &coli spasmodico, a sanguine intra tunicas ventriculi Simili ratione, &intestinorum nervea stagnante subortis. in vesica, quae ex meris tunicis &membranis nerveo musculosis, subtilis sensationis constat, a sanguine intra vasa nimium congesto& nerveas divellente ac distrahente, vehementem subo riri posse spasmum, non modo vero est simillimum, sed §io in praesenti casu instituta, id luculenter apertum reddidit. Neque mirandum est, quod calamitosi hi interdum cruciatus inducias egerint &ad tempus quieverint, hoc videlicet contigit quando ex variis causis sanguinis ad vesicam appulsus, quodammodo diminutus &retardatus fuit. Medicamenta, quae ad dolores levandos, ad acrimoniam humorum obtundendam, ad exulcerationem mitigandam, ad urinae fluxum provocandum fuerunt exhibita, supervacanea &nullius usus fuisse, jam quisque sagacioris ingenii &judicii Medicus ex facili intelliget.